ch. 7
Han.7.1
Cum in apparando acerrime esset occupatus, Karthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. ille
nihilo setius exercitui postea praefuit resque in Africa
gessit [itemque Mago frater eius] usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules.
Han.7.2
his enim magistratibus
legati Karthaginienses Romam venerunt, qui senatui
populoque Romano gratias agerent, quod cum iis
pacem fecissent, ob eamque rem corona aurea eos
donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur.
Han.7.3
his ex senatus
consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros;
captivos non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera
susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano,
etiamnum cum imperio apud exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem.
Han.7.4
hoc responso Karthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem revocarunt. huc ut rediit, rex factus est, postquam
imperator fuerat, anno secundo et vicesimo: ut enim
Romae consules, sic Karthagine quotannis annui bini
reges creabantur.
Han.7.5
in eo magistratu pari diligentia se
Hannibal praebuit, ac fuerat in bello. namque effecit
ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia, quae
Romanis ex foedere penderetur, sed etiam superesset,
quae in aerario reponeretur.
Han.7.6
deinde [anno post praeturam] M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati
Karthaginem venerunt. hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur,
navem ascendit clam atque in Syriam ad Antiochum
perfugit.
Han.7.7
hac re palam facta Poeni naves duas, quae
eum comprehenderent, si possent consequi, miserunt,
bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.